- MEGAHAETERIARCHA
- MEGAHAETERIARCHAGraece Μεγαεταιριάρχης, corrupte Megaltriarcha, apud Guil. Tyrium de Bello Sacr. l. 21. c. 16. Erant per idem tempus Hierosolymis Domini Imperatoris Nuntii Andronicus, Angelus Ioannes vir magnificus Megaltriarcha: nomen dignitatis illustris, in Aula Constantinopolitana. Sic autem vocati sunt, qui summo imperio praeerant Haeteriarchis seu Praefectis τῶ ἑταιριῶν, i. e. cohortium Palatinarum, ex sociis Imperii conflatarum; quas ad Palatii et Imperatorum potissimum custodiam institutas fuisse, discimus ex Scylitze in Michaele Balbo et Anna Comnena l. 1. p. 11. apud Car. du Fresne in Glossario. Vide quoque Domininic. Macrum in Hierolexico, et supra Hetaeriarchae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.